Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Paene puer iuvenes vario certamine vici,
In quibus Ilioneus Deiphobusque fuit;
Neve putes, non me nisi comminus esse timendum,
Figitur in iusso nostra sagitta loco.
365
Num potes haec illi primae dare facta iuventae?
Instruere Atriden num potes arte mea?
Omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?
Unus is innumeri militis instar erit!
Quid valeam nescis, et te mea robora fallunt;
370
Ignoras, cui sis nupta futura viro.
Aut igitur nullo belli repetere tumultu,
Aut cedent Marti Dorica castra meo.
Nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
Coniuge. certamen praemia magna movent.
375
Tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
Nomen ab aeterna posteritate feres
Spe modo non timida dis hinc egressa secundis;
Exige cum plena munera pacta fide.