Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
17
Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros,
Non rescribendi gloria visa levis.
Ausus es hospitii temeratis advena sacris
Legitimam nuptae sollicitare fidem!
5
Scilicet idcirco ventosa per aequora vectum
Excepit portu Taenaris ora suo,
Nec tibi, diversa quamvis e gente venires,
Oppositas habuit regia nostra fores,
Esset ut officii merces iniuria tanti!
10
Qui sic intrabas, hospes an hostis eras?
Nec dubito, quin haec, cum sit tam iusta, vocetur
Rustica iudicio nostra querela tuo.
Rustica sim sane, dum non oblita pudoris,
Dumque tenor vitae sit sine labe meae.
15
Si non est ficto tristis mihi vultus in ore,
Nec sedeo duris torva superciliis,
Fama tamen clara est, et adhuc sine crimine vixi,
Et laudem de me nullus adulter habet.
Quo magis admiror, quae sit fiducia coepti,
20
Spemque tori dederit quae tibi causa mei.
An, quia vim nobis Neptunius attulit heros,
Rapta semel videor bis quoque digna rapi?
Crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
Cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
25
Non tamen e facto fructum tulit ille petitum;
Excepto redii passa timore nihil.
Oscula luctanti tantummodo pauca protervus
Abstulit; ulterius nil habet ille mei.
Quae tua nequitia est, non his contenta fuisset —
30
Di melius! similis non fuit ille tui.