Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Reddidit intactam, minuitque modestia crimen,
Et iuvenem facti paenituisse patet;
Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
Ne quando nomen non sit in ore meum?
35
Nec tamen irascor — quis enim succenset amanti? —
Si modo, quem praefers, non simulatur amor.
Hoc quoque enim dubito — non quod fiducia desit,
Aut mea sit facies non bene nota mihi;
Sed quia credulitas damno solet esse puellis,
40
Verbaque dicuntur vestra carere fide.
At peccant aliae, matronaque rara pudica est.
Quis prohibet raris nomen inesse meum?
Nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius
Exemplo flecti me quoque posse putes,
45
Matris in admisso falsa sub imagine lusae
Error inest; pluma tectus adulter erat.
Nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullus
Error qui facti crimen obumbret erit.
Illa bene erravit vitiumque auctore redemit.
50
Felix in culpa quo Iove dicar ego?
51
Sed genus et proavos et regia nomina iactas.
Clara satis domus haec nobilitate sua est.
Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne
Tantalidae Pelopis Tyndareique decus,
55
Dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem,
Quae falsam gremio credula fovit avem.
I nunc et Phrygiae late primordia gentis
Cumque suo Priamum Laumedonte refer!
Quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est
60
Quintus, is a nostro nomine primus erit.