Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,
Non tamen haec illis esse minora puto.
Si iam divitiis locus hic numeroque virorum
Vincitur, at certe barbara terra tua est.
65
Munera tanta quidem promittit epistula dives
Ut possint ipsas illa movere deas;
Sed si iam vellem fines transire pudoris,
Tu melior culpae causa futurus eras.
Aut ego perpetuo famam sine labe tenebo,
70
Aut ego te potius quam tua dona sequar;
Utque ea non sperno, sic acceptissima semper
Munera sunt, auctor quae pretiosa facit.
Plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,
Quod per tam longas spes tua venit aquas.
75
Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa,
Quamvis experiar dissimulare, noto —
Cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,
Quos vix instantes lumina nostra ferunt,
Et modo suspiras, modo pocula proxima nobis
80
Sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.
A, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi
Signa supercilio paene loquente dari!
Et saepe extimui ne vir meus illa videret,
Non satis occultis erubuique notis!
85
Saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:
'Nil pudet hunc.' nec vox haec mea falsa fuit.
Orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,
Quod deducta mero littera fecit, amo.
Credere me tamen hoc oculo renuente negavi —
90
Ei mihi, iam didici sic ego posse loqui!