Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
His ego blanditiis, si peccatura fuissem,
Flecterer; his poterant pectora nostra capi.
Est quoque, confiteor, facies tibi rara, potestque
Velle sub amplexus ire puella tuos;
95
Altera vel potius felix sine crimine fiat,
Quam cadat externo noster amore pudor.
Disce modo exemplo formosis posse carere;
Est virtus placitis abstinuisse bonis.
Quam multos credis iuvenes optare quod optas,
100
Qui sapiant? oculos an Paris unus habes?
Non tu plus cernis, sed plus temerarius audes:
Nec tibi plus cordis, sed nimis oris, adest.
103
Tunc ego te vellem celeri venisse carina,
Cum mea virginitas mille petita procis;
105
Si te vidissem, primus de mille fuisses.
Iudicio veniam vir dabit ipse meo.
Ad possessa venis praeceptaque gaudia, serus;
Spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet.
Ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx,
110
Invitam sic me nec Menelaus habet.
Desine molle, precor, verbis convellere pectus,
Neve mihi, quam te dicis amare, noce;
Sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri,
Nec spolium nostri turpe pudoris ave!
115
At Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae
Tres tibi se nudas exhibuere deae,
Unaque cum regnum, belli daret altera laudem,
'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!'
Credere vix equidem caelestia corpora possum
120
Arbitrio formam supposuisse tuo,