Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,
Iudicii pretium qua data dicor ego.
Non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
Maxima teste dea dona fuisse putem.
125
Contenta est oculis hominum mea forma probari;
Laudatrix Venus est invidiosa mihi.
Sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis —
Nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget?
Nec tu succense, nimium mihi creditus aegre;
130
Tarda solet magnis rebus inesse fides.
Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas;
Proxima, me visam praemia summa tibi,
Nec te Palladios nec te Iunonis honores
Auditis Helenae praeposuisse bonis.
135
Ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum!
Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
Ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno
Illum, quem fieri vix puto posse meum.
Quid bibulum curvo proscindere litus aratro,
140
Spemque sequi coner quam locus ipse negat?
Sum rudis ad Veneris furtum, nullaque fidelem —
Di mihi sunt testes — lusimus arte virum.
Nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello,
Fungitur officio littera nostra novo.
145
Felices, quibus usus adest! ego nescia rerum
Difficilem culpae suspicor esse viam.
Ipse malo metus est; iam nunc confundor, et omnes
In nostris oculos vultibus esse reor.
Nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi,
150
Et quasdam voces rettulit Aethra mihi.