Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Et longae noctes, et iam sermone coimus,
Et tu, me miseram! blandus, et una domus.
Et peream, si non invitant omnia culpam;
Nescio quo tardor sed tamen ipsa metu!
185
Quod male persuades, utinam bene cogere posses!
Vi mea rusticitas excutienda fuit.
Utilis interdum est ipsis iniuria passis.
Sic certe felix esse coacta forem.
Dum novus est, potius coepto pugnemus amori!
190
Flamma recens parva sparsa residit aqua.
Certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi,
Cumque nihil speres firmius esse, fugit.
Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est,
In non exhibitis utraque lusa toris.
195
Tu quoque dilectam multos, infide, per annos
Diceris Oenonen destituisse tuam.
Nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te
Quaerere, si nescis, maxima cura fuit.
Adde, quod, ut cupias constans in amore manere,
200
Non potes. expediunt iam tua vela Phryges;
Dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
Qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit.
Cursibus in mediis novitatis plena relinques
Gaudia; cum ventis noster abibit amor.
205
An sequar, ut suades, laudataque Pergama visam
Pronurus et magni Laumedontis ero?
Non ita contemno volucris praeconia famae,
Ut probris terras inpleat illa meis.
Quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota,
210
Quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui?