Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor,
Totque tui fratres Dardanidesque nurus?
Tu quoque, qui poteris fore me sperare fidelem,
Et non exemplis anxius esse tuis?
215
215
Quicumque Iliacos intraverit advena portus,
Is tibi solliciti causa timoris erit.
Ipse mihi quotiens iratus 'adultera!' dices,
Oblitus nostro crimen inesse tuum!
Delicti fies idem reprehensor et auctor.
220
Terra, precor, vultus obruat ante meos!
At fruar Iliacis opibus cultuque beato,
Donaque promissis uberiora feram;
Purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,
Congestoque auri pondere dives ero!
225
Da veniam fassae — non sunt tua munera tanti;
Nescio quo tellus me tenet ista modo.
Quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?
Unde petam fratres, unde parentis opem?
Omnia Medeae fallax promisit Iason —
230
Pulsa est Aesonia num minus illa domo?
Non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
Non Idyia parens Chalciopeve soror.
Tale nihil timeo — sed nec Medea timebat!
Fallitur augurio spes bona saepe suo.
235
Omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto,
Navibus a portu lene fuisse fretum.
Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
Ante diem partus est tua visa parens;
Et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
240
Ilion arsurum praemonuisse ferunt.