Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque
Parta per arbitrium bina tropaea tuum,
Sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,
Iudice te causam non tenuere duae;
245
Nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur.
Ibit per gladios, ei mihi! noster amor.
An fera Centauris indicere bella coegit
Atracis Haemonios Hippodamia viros —
Tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira
250
Et geminos fratres Tyndareumque putas?
Quod bene te iactes et fortia facta loquaris,
A verbis facies dissidet ista tuis.
Apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti.
Bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!
255
Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
Militia est operis altera digna tuis.
His ego, si saperem pauloque audacior essem,
Uterer; utetur, siqua puella sapit —
Aut ego deposito sapiam fortasse pudore
260
Et dabo cunctatas tempore victa manus.
Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
Scimus, quid captes conloquiumque voces;
Sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.
Et mora sit voto forsan amica tuo.
265
Hactenus; arcanum furtivae conscia mentis
Littera iam lasso pollice sistat opus.
Cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
Quae mihi sunt comites consiliumque duae.