Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
18
Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem,
Si cadat unda maris, Sesti puella, tibi.
Si mihi di faciles, si sunt in amore secundi,
Invitis oculis haec mea verba leges.
5
Sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur
Currere me nota nec patiuntur aqua?
Ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis
Turbida perque cavas vix adeunda rates.
Unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra
10
Redditur, e portu navita movit iter;
Adscensurus eram, nisi quod, cum vincula prorae
Solveret, in speculis omnis Abydos erat.
Non poteram celare meos, velut ante, parentes,
Quemque tegi volumus, non latuisset amor.
15
Protinus haec scribens, 'felix, i, littera!' dixi,
'Iam tibi formosam porriget illa manum.
Forsitan admotis etiam tangere labellis,
Rumpere dum niveo vincula dente volet.'
Talibus exiguo dictis mihi murmure verbis,
20
Cetera cum charta dextra locuta mea est.
At quanto mallem, quam scriberet, illa nataret,
Meque per adsuetas sedula ferret aquas!
Aptior illa quidem placido dare verbera ponto;
Est tamen et sensus apta ministra mei.
25
Septima nox agitur, spatium mihi longius anno,
Sollicitum raucis ut mare fervet aquis.
His ego si vidi mulcentem pectora somnum
Noctibus, insani sit mora longa freti!
Rupe sedens aliqua specto tua litora tristis
30
Et, quo non possum corpore, mente feror.