Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur;
A te cum redeo, clivus inertis aquae.
Invitus repeto patriam — quis credere possit?
Invitus certe nunc moror urbe mea.
125
Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis,
Unaque mens, tellus non habet una duos?
Vel tua me Sestos, vel te mea sumat Abydos;
Tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet.
Cur ego confundor, quotiens confunditur aequor?
130
Cur mihi, causa levis, ventus obesse potest?
Iam nostros curvi norunt delphines amores,
Ignotum nec me piscibus esse reor.
Iam patet attritus solitarum limes aquarum,
Non aliter multa quam via pressa rota.
135
Quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar;
At nunc per ventos hoc quoque deesse queror.
Fluctibus inmodicis Athamantidos aequora canent,
Vixque manet portu tuta carina suo;
Hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa,
140
Quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto.
Est satis amissa locus hic infamis ab Helle,
Utque mihi parcat, nomine crimen habet.
Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
Aurea lanigero vellere vexit ovis;
145
Nec tamen officium pecoris navisve requiro,
Dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.
Parte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
Idem navigium, navita, vector ero!
Nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton;
150
Publica non curat sidera noster amor.