Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Sternuit en lumen! — posito nam scribimus illo —
Sternuit et nobis prospera signa dedit.
Ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes,
'Cras' que 'erimus plures,' inquit, et ipsa bibit.
155
Effice nos plures, evicta per aequora lapsus,
O penitus toto corde recepte mihi!
In tua castra redi, socii desertor amoris;
Ponuntur medio cur mea membra toro?
Quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit,
160
Sternet et aequoreas aequore nata vias.
Ire libet medias ipsi mihi saepe per undas,
Sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
Nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore
Sola dedit vastis femina nomen aquis?
165
Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
Aut gemini nequeas ferre laboris onus.
167
At nos diversi medium coeamus in aequor
Obviaque in summis oscula demus aquis,
Atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes;
170
Exiguum, sed plus quam nihil illud erit!
Vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare,
Vel timidus famae cedere vellet amor!
Nunc, male res iunctae, calor et reverentia pugnant.
Quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat.
175
Ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason,
Inpositam celeri Phasida puppe tulit;
Ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter,
Cum praeda rediit protinus ille sua.
Tu quam saepe petis, quod amas, tam saepe relinquis,
180
Et quotiens grave sit puppibus ire, natas.