Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Nunc dare, quae soleo, madidis velamina membris,
Pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
Multaque praeterea linguae reticenda modestae,
Quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
65
Me miseram! brevis est haec et non vera voluptas;
Nam tu cum somno semper abire soles.
Firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes,
Nec careant vera gaudia nostra fide!
Cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
70
Cur totiens a me, lente morator, abes?
Est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
Nocte sed hesterna lenior aura fuit.
Cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
Tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?
75
Protinus ut similis detur tibi copia cursus,
Hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
At cito mutata est pacati forma profundi.
Tempore, cum properas, saepe minore venis.
Hic, puto, deprensus nil, quod querereris, haberes,
80
Meque tibi amplexo nulla noceret hiemps.
Certe ego tum ventos audirem laeta sonantis,
Et numquam placidas esse precarer aquas.
Quid tamen evenit, cur sis metuentior undae
Contemptumque prius nunc vereare fretum?
85
Nam memini, cum te saevum veniente minaxque
Non minus, aut multo non minus, aequor erat;
Cum tibi clamabam: 'sic tu temerarius esto,
Ne miserae virtus sit tua flenda mihi!'
Unde novus timor hic, quoque illa audacia fugit?
90
Magnus ubi est spretis ille natator aquis?