Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas,
Et facias placidum per mare tutus iter —
Dummodo sis idem, dum sic, ut scribis, amemur,
Flammaque non fiat frigidus illa cinis.
95
Non ego tam ventos timeo mea vota morantes,
Quam similis vento ne tuus erret amor,
Ne non sim tanti, superentque pericula causam,
Et videar merces esse labore minor.
Interdum metuo, patria ne laedar et inpar
100
Dicar Abydeno Thressa puella toro.
Ferre tamen possum patientius omnia, quam si
Otia nescio qua paelice captus agis,
In tua si veniunt alieni colla lacerti,
Fitque novus nostri finis amoris amor.
105
A, potius peream, quam crimine vulnerer isto,
Fataque sint culpa nostra priora tua!
Nec, quia venturi dederis mihi signa doloris,
Haec loquor aut fama sollicitata nova.
Omnia sed vereor — quis enim securus amavit?
110
Cogit et absentes plura timere locus.
Felices illas, sua quas praesentia nosse
Crimina vera iubet, falsa timere vetat!
Nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit,
Incitat et morsus error uterque pares.
115
115
O utinam venias, aut ut ventusve paterve
Causaque sit certe femina nulla morae!
Quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo;
Iamdudum pecca, si mea fata petis!
Sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis,
120
Quoque minus venias, invida pugnat hiemps.