Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Dictatis ab eo feci sponsalia verbis,
30
Consultoque fui iuris Amore vafer.
Sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus,
Si tamen est, quod ames, velle tenere dolus!
En, iterum scribo mittoque rogantia verba!
Altera fraus haec est, quodque queraris habes.
35
Si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo,
Teque, peti caveas tu licet, usque petam.
Per gladios alii placitas rapuere puellas;
Scripta mihi caute littera crimen erit?
Di faciant, possim plures inponere nodos,
40
Ut tua sit nulla libera parte fides!
Mille doli restant — clivo sudamus in imo;
Ardor inexpertum nil sinet esse meus.
Sit dubium, possisne capi; captabere certe.
Exitus in dis est, sed capiere tamen.
45
Ut partem effugias, non omnia retia falles,
Quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.
Si non proficient artes, veniemus ad arma,
Inque tui cupido rapta ferere sinu.
Non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum,
50
Nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit.
Nos quoque — sed taceo! mors huius poena rapinae
Ut sit, erit, quam te non habuisse, minor.
Aut esses formosa minus, peterere modeste;
Audaces facie cogimur esse tua.
55
Tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt
Sidera, qui flammae causa fuere meae;
Hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix,
Quaeque, precor, veniant in mea colla manus,