Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
20
Accipe, Cydippe, despecti nomen Aconti,
Illius, in pomo qui tibi verba dedit.
Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti;
Promissam satis est te semel esse mihi.
Perlege! discedat sic corpore languor ab isto,
Quod meus est ulla parte dolere dolor!
5
Quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae,
Suspicor ingenuas erubuisse genas.
Coniugium pactamque fidem, non crimina posco;
Debitus ut coniunx, non ut adulter amo.
Verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus
10
Pertulit ad castas me iaciente manus;
Invenies illic, id te spondere, quod opto
Te potius, virgo, quam meminisse deam.
Nunc quoque avemus idem, sed idem tamen acrius illud;
Adsumpsit vires auctaque flamma mora est,
15
Quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo
Et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor.
Spem mihi tu dederas, meus hic tibi credidit ardor.
Non potes hoc factum teste negare dea.
Adfuit et, praesens ut erat, tua verba notavit
20
Et visa est mota dicta tulisse coma.
Deceptam dicas nostra te fraude licebit,
Dum fraudis nostrae causa feratur amor.
Fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer, unum?
Id te, quod quereris, conciliare potest.
25
Non ego natura nec sum tam callidus usu;
Sollertem tu me, crede, puella, facis.
Te mihi conpositis — siquid tamen egimus — a me
Adstrinxit verbis ingeniosus Amor.