Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferri:
90
'Tam bene qui servit, serviat iste mihi!'
Nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit
Optima, non ullo causa tuente perit.
Hoc quoque — quantumvis sit scriptum iniuria nostrum,
Quod de me solo, nempe, queraris, habes.
95
Non meruit falli mecum quoque Delia; si non
Vis mihi promissum reddere, redde deae.
Adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,
Et vocem memori condidit aure tuam.
Omina re careant! nihil est violentius illa,
100
Cum sua, quod nolim, numina laesa videt.
Testis erit Calydonis aper, sic saevus, ut illo
Sit magis in natum saeva reperta parens.
Testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,
Ipse dedit leto cum quibus ante feras;
105
Quaeque superba parens saxo per corpus oborto
Nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.
Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,
Ne videar causa falsa monere mea;
Dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra
110
Ipso nubendi tempore saepe iaces.
Consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,
Et salvam salva te cupit esse fide.
Inde fit ut, quotiens existere perfida temptas,
Peccatum totiens corrigat illa tuum.
115
Parce movere feros animosae virginis arcus;
Mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
Parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;
Servetur facies ista fruenda mihi.