Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum,
90
Et vestes umeris induit ipsa meis.
Protinus egressae superis, quibus insula sacra est,
Flava salutatis tura merumque damus;
Dumque parens aras votivo sanguine tingit,
Sectaque fumosis ingerit exta focis,
95
Sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes,
Erramusque vago per loca sacra pede.
Et modo porticibus spatior modo munera regum
Miror et in cunctis stantia signa locis;
Miror et innumeris structam de cornibus aram,
100
Et de qua pariens arbore nixa dea est,
Et quae praeterea — neque enim meminive libetve
Quidquid ibi vidi dicere — Delos habet.
103
Forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti,
Visaque simplicitas est mea posse capi.
105
In templum redeo gradibus sublime Dianae —
Tutior hoc ecquis debuit esse locus?
Mittitur ante pedes malum cum carmine tali —
Ei mihi, iuravi nunc quoque paene tibi!
Sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege!' dixit.
110
Insidias legi, magne poeta, tuas!
Nomine coniugii dicto confusa pudore,
Sensi me totis erubuisse genis,
Luminaque in gremio veluti defixa tenebam —
Lumina propositi facta ministra tui.
115
Inprobe, quid gaudes? aut quae tibi gloria parta est?
Quidve vir elusa virgine laudis habes?
Non ego constiteram sumpta peltata securi,
Qualis in Iliaco Penthesilea solo;