Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
3
Quam legis, a rapta Briseide littera venit,
Vix bene barbarica Graeca notata manu.
Quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras;
Sed tamen et lacrimae pondera vocis habent.
5
Si mihi pauca queri de te dominoque viroque
Fas est, de domino pauca viroque querar.
Non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,
Culpa tua est — quamvis haec quoque culpa tua est;
Nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt,
10
Eurybati data sum Talthybioque comes.
Alter in alterius iactantes lumina vultum
Quaerebant taciti, noster ubi esset amor.
Differri potui; poenae mora grata fuisset.
Ei mihi! discedens oscula nulla dedi;
15
At lacrimas sine fine dedi rupique capillos —
Infelix iterum sum mihi visa capi!
Saepe ego decepto volui custode reverti,
Sed, me qui timidam prenderet, hostis erat.
Si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam,
20
Quamlibet ad Priami munus itura nurum.
Sed data sim, quia danda fui — tot noctibus absum
Nec repetor; cessas, iraque lenta tua est.
Ipse Menoetiades tum, cum tradebar, in aurem
'Quid fles? hic parvo tempore,' dixit, 'eris.'
25
Nec repetisse parum; pugnas ne reddar, Achille!
I nunc et cupidi nomen amantis habe!
Venerunt ad te Telamone et Amyntore nati —
Ille gradu propior sanguinis, ille comes —
Laertaque satus, per quos comitata redirem
30
(auxerunt blandas grandia dona preces)