Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Viginti fulvos operoso ex aere lebetas,
Et tripodas septem pondere et arte pares;
Addita sunt illis auri bis quinque talenta,
Bis sex adsueti vincere semper equi,
35
Quodque supervacuum est, forma praestante puellae
Lesbides, eversa corpora capta domo,
Cumque tot his — sed non opus est tibi coniuge — coniunx
Ex Agamemnoniis una puella tribus.
Si tibi ab Atride pretio redimenda fuissem,
40
Quae dare debueras, accipere illa negas!
Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille?
Quo levis a nobis tam cito fugit amor?
An miseros tristis fortuna tenaciter urget,
Nec venit inceptis mollior hora malis?
45
45
Diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi —
Et fueram patriae pars ego magna meae;
Vidi consortes pariter generisque necisque
Tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat;
Vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta
50
Pectora iactantem sanguinolenta virum.
Tot tamen amissis te conpensavimus unum;
Tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.
Tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,
Utile dicebas ipse fuisse capi —
55
Scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas
Et mecum fugias quae tibi dantur opes!
Quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,
Te dare nubiferis lintea velle Notis.
Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,
60
Sanguinis atque animi pectus inane fuit.