Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Ibis et — o miseram! — cui me, violente, relinquis?
Quis mihi desertae mite levamen erit?
Devorer ante, precor, subito telluris hiatu
Aut rutilo missi fulminis igne cremer,
65
Quam sine me Pthiis canescant aequora remis,
Et videam puppes ire relicta tuas!
Si tibi iam reditusque placent patriique Penates,
Non ego sum classi sarcina magna tuae.
Victorem captiva sequar, non nupta maritum;
70
Est mihi, quae lanas molliat, apta manus.
Inter Achaeiadas longe pulcherrima matres
In thalamos coniunx ibit eatque tuos,
Digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote,
Cuique senex Nereus prosocer esse velit.
75
Nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus,
Et minuent plenas stamina nostra colos.
Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor —
Quae mihi nescio quo non erit aequa modo —
Neve meos coram scindi patiare capillos
80
Et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.'
Vel patiare licet, dum ne contempta relinquar —
Hic mihi vae! miserae concutit ossa metus.
Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae,
Et iacet ante tuos Graecia maesta pedes.
85
Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis!
Quid lacerat Danaas inpiger Hector opes?
Arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta,
Et preme turbatos Marte favente viros!
Propter me mota est, propter me desinat ira,
90
Simque ego tristitiae causa modusque tuae.