Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Nunc etiam peperi; gratare ambobus, Iason!
120
Dulce mihi gravidae fecerat auctor onus.
Felix in numero quoque sum prolemque gemellam,
Pignora Lucina bina favente dedi.
Si quaeris, cui sint similes, cognosceris illis.
Fallere non norunt; cetera patris habent.
125
Legatos quos paene dedi pro matre ferendos;
Sed tenuit coeptas saeva noverca vias.
Medeam timui: plus est Medea noverca;
Medeae faciunt ad scelus omne manus.
Spargere quae fratris potuit lacerata per agros
130
Corpora, pignoribus parceret illa meis?
Hanc tamen o demens Colchisque ablate venenis,
Diceris Hypsipyles praeposuisse toro.
Turpiter illa virum cognovit adultera virgo;
Me tibi teque mihi taeda pudica dedit.
135
Prodidit illa patrem; rapui de clade Thoanta.
Deseruit Colchos; me mea Lemnos habet.
Quid refert, scelerata piam si vincet et ipso
Crimine dotata est emeruitque virum?
Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason;
140
Quamlibet ignavis iste dat arma dolor.
Dic age, si ventis, ut oportuit, actus iniquis
Intrasses portus tuque comesque meos,
Obviaque exissem fetu comitante gemello —
Hiscere nempe tibi terra roganda fuit! —
145
Quo vultu natos, quo me, scelerate, videres?
Perfidiae pretio qua nece dignus eras?
Ipse quidem per me tutus sospesque fuisses —
Non quia tu dignus, sed quia mitis ego.