Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Per tumulos errat passis discincta capillis
90
Certaque de tepidis colligit ossa rogis.
Devovet absentis simulacraque cerea figit,
Et miserum tenuis in iecur urget acus —
Et quae nescierim melius. male quaeritur herbis
Moribus et forma conciliandus amor.
95
Hanc potes amplecti thalamoque relictus in uno
Inpavidus somno nocte silente frui?
Scilicet ut tauros, ita te iuga ferre coegit
Quaque feros anguis, te quoque mulcet ope.
Adde, quod adscribi factis procerumque tuisque
100
Sese avet, et titulo coniugis uxor obest.
Atque aliquis Peliae de partibus acta venenis
Inputat et populum, qui sibi credat, habet:
'Non haec Aesonides, sed Phasias Aeetine
Aurea Phrixeae terga revellit ovis.'
105
105
Non probat Alcimede mater tua — consule matrem —
Non pater, a gelido cui venit axe nurus.
Illa sibi a Tanai Scythiaeque paludibus udae
Quaerat et a ripa Phasidos usque virum!
Mobilis Aesonide vernaque incertior aura,
110
Cur tua polliciti pondere verba carent?
Vir meus hinc ieras: cur non meus inde redisti?
Sim reducis coniunx, sicut euntis eram!
Si te nobilitas generosaque nomina tangunt —
En, ego Minoo nata Thoante feror!
115
Bacchus avus; Bacchi coniunx redimita corona
Praeradiat stellis signa minora suis.
Dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti;
Me quoque dotalis inter habere potes.