Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
Contigerat nostras infamia temporis aures;
quam cupiens falsam summo delabor Olympo
et deus humana lustro sub imagine terras.
Longa mora est , quantum noxae sit ubique repertum,
215
enumerare : minor fuit ipsa infamia vero.
Maenala transieram latebris horrenda ferarum
et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:
Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni
ingredior , traherent cum sera crepuscula noctem.
220
Signa dedi venisse deum , vulgusque precari
coeperat : inridet primo pia vota Lycaon,
mox aitexperiar deus hic , discrimine aperto,
an sit mortalis . Nec erit dubitabile verum.’
Nocte gravem somno necopina perdere morte
225
me parat : haec illi placet experientia veri.
Nec contentus eo est : missi de gente Molossa
obsidis unius iugulum mucrone resolvit,
atque ita semineces partim ferventibus artus
mollit aquis , partim subiecto torruit igni.
230
Quod simul inposuit mensis , ego vindice flamma
in domino dignos everti tecta penates.
Territus ipse fugit , nactusque silentia ruris
exululat frustraque loqui conatur : ab ipso
conligit os rabiem , solitaeque cupidine caedis
235
vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes , in crura lacerti:
fit lupus et veteris servat vestigia formae.
Canities eadem est , eadem violentia vultus,
idem oculi lucent , eadem feritatis imago est.
The Deluge
240
Occidit una domus . Sed non domus una perire