Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
digna fuit : qua terra patet , fera regnat Erinys.
In facinus iurasse putes . Dent ocius omnes
quas meruere pati (sic stat sententia ) poenas.”
Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi
245
adiciunt , alii partes adsensibus inplent.
Est tamen humani generis iactura dolori
omnibus , et , quae sit terrae mortalibus orbae
forma futura , rogant , quis sit laturus in aras
tura , ferisne paret populandas tradere terras.
250
Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)
rex superum trepidare vetat subolemque priori
dissimilem populo promittit origine mira.
Diluvium. Deucalion et Pyrrha.
Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras:
sed timuit , ne forte sacer tot ab ignibus aether
255
conciperet flammas longusque ardesceret axis:
esse quoque in fatis reminiscitur , adfore tempus,
quo mare , quo tellus correptaque regia caeli
ardeat et mundi moles obsessa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum:
260
poena placet diversa , genus mortale sub undis
perdere et ex omni nimbos demittere caelo.
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
et quaecumque fugant inductas flamina nubes
emittitque Notum . Madidis Notus evolat alis,
265
terribilem picea tectus caligine vultum:
barba gravis nimbis , canis fluit unda capillis;
fronte sedent nebulae , rorant pennaeque sinusque.
Utque manu late pendentia nubila pressit,
fit fragor : hinc densi funduntur ab aethere nimbi.
270
Nuntia Iunonis varios induta colores