Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.
Sternuntur segetes et deplorata coloni
vota iacent , longique perit labor inritus anni.
Nec caelo contenta suo est Iovis ira , sed illum
275
caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes . Qui postquam tecta tyranni
intravere sui , “non est hortamine longo
nuncaitutendum . Vires effundite vestras:
sic opus est ! aperite domos ac mole remota
280
fluminibus vestris totas inmittite habenas!”
Iusserat ; hi redeunt ac fontibus ora relaxant
et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit : at illa
intremuit motuque vias patefecit aquarum.
285
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos
cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto
indeiecta malo , culmen tamen altior huius
290
unda tegit , pressaeque latent sub gurgite turres.
Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
omnia pontus erant ; deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem , cumba sedet alter adunca
et ducit remos illic , ubi nuper ararat,
295
ille supra segetes aut mersae culmina villae
navigat , hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi , si fors tulit , ancora prato,
aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
et , modo qua graciles gramen carpsere capellae,
300
nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.