Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereides , silvasque tenent delphines et altis
incursant ramis agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves , fulvos vehit unda leones,
305
unda vehit tigres , nec vires fulminis apro,
crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quaesitisque diu terris , ubi sistere possit,
in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos inmensa licentia ponti,
310
pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
Maxima pars unda rapitur ; quibus unda pepercit,
illos longa domant inopi ieiunia victu.
Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,
terra ferax , dum terra fuit , sed tempore in illo
315
pars maris et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
nomine Parnasus , superantque cacumina nubes.
Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)
cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
320
Corycidas nymphas et numina montis adorant
fatidicamque Themin , quae tunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem
325
et superesse virum de tot modo milibus unum,
et superesse videt de tot modo milibus unam,
innocuos ambo , cultores numinis ambo,
nubila disiecit nimbisque aquilone remotis
et caelo terras ostendit et aethera terris.
330
Nec maris ira manet , positoque tricuspide telo