Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
mulcet aquas rector pelagi supraque profundum
exstantem atque umeros innato murice tectum
caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti
inspirare iubet fluctusque et flumina signo
335
iam revocare dato . Cava bucina sumitur illi,
tortilis , in latum quae turbine crescit ab imo,
bucina , quae medio concepit ubi aera ponto,
litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
Tunc quoque , ut ora dei madida rorantia barba
340
contigit et cecinit iussos inflata receptus,
omnibus audita est telluris et aequoris undis,
et quibus est undis audita , coercuit omnes.
Iam mare litus habet , plenos capit alveus amnes,
flumina subsidunt collesque exire videntur,
345
surgit humus , crescunt loca decrescentibus undis,
postque diem longam nudata cacumina silvae
ostendunt limumque tenent in fronde relictum.
Redditus orbis erat . Quem postquam vidit inanem
et desolatas agere alta silentia terras,
350
Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:
O soror , o coniunx , o femina sola superstes,
quam commune mihi genus et patruelis origo,
deinde torus iunxit , nunc ipsa pericula iungunt,
terrarum , quascumque vident occasus et ortus,
355
nos duo turba sumus ; possedit cetera pontus.
Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
certa satis ; terrent etiam nunc nubila mentem.
Quis tibi , si sine me fatis erepta fuisses,
nunc animus , miseranda , foret ? quo sola timorem
360
ferre modo posses ? quo consolante doleres?