Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
fama nec a veri dissidet illa fide.
plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
fugit et in Sacri vertice montis erat;
665
iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos
victus et humanis usibus apta Ceres,
orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
pauper, sed multae sedulitatis anus.
illa levi mitra canos incincta capillos
670
Angebat tremula rustica liba manu,
atque ita per populum fumantia mane solebat
dividere: haec populo copia grata fuit.
pace domi facta signum posuere Perennae,
quod sibi defectis illa ferebat opem.
675
nunc mihi cur cantent superest obscena puellae
dicere; nam coeunt certaque probra canunt,
nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam
et cum seducta talia verba facit:
‘mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum:
680
pendet ab officio spes mihi magna tuo.
armifer armiferae correptus amore Minervae
uror et hoc longo tempore volnus alo.
effice, di studio similes coeamus in unum:
conveniunt partes hae tibi, comis anus.’
685
dixerat, illa deum promisso ludit inani
et stultam dubia spem trahit usque mora.
saepius instanti "mandata peregimus," inquit
"evicta est, precibus vix dedit illa manus."
credit amans thalamosque parat, deducitur illuc
690
Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos.