Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
hunc meus implevit generoso flore maritus
atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe."
saepe ego digestos volui numerare colores
nec potui: numero copia maior erat.
215
roscida cum primum foliis excussa pruina est,
et variae radiis intepuere comae,
conveniunt pictis incinctae vestibus Horae
inque leves calathos munera nostra legunt.
protinus accedunt Charites nectuntque coronas
220
sertaque caelestes implicitura comas.
prima per immensas sparsi nova semina gentes!
unius tellus ante coloris erat.
prima Therapnaeo feci de sanguine florem,
et manet in folio scripta querella suo.
225
tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,
infelix, quod non alter et alter eras.
quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,
de quorum per me volnere surgit honor?
Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:
230
Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor,
sancta Iovem Iuno, nata sine matre Minerva,
officio doluit non eguisse suo.
ibat, ut Oceano quereretur facta mariti;
restitit ad nostras fessa labore fores.
235
quam simul aspexi, "quid te, Saturnia," dixi
"attulit?" exponit, quem petat illa locum,
addidit et causam, verbis solabar amicis:
"non" inquit ‘verbis cura levanda mea est,
si pater est factus neglecto coniugis usu
240
Iuppiter et solus nomen utrumque tenet,