Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
cur ego desperem fieri sine coniuge mater
et parere intacto, dummodo casta, viro?
omnia temptabo latis medicamina terris
et freta Tartareos excutiamque sinus.’
245
vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. ‘nescio
quid, nymphe, posse videris’ ait.
ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:
ira Iovis magni causa timoris erat.
"fer, precor, auxilium!" dixit ‘celabitur auctor
250
et Stygiae numen testificabor aquae.’
"quod petis, Oleniis" inquam ‘mihi missus ab arvis
flos dabit: est hortis unicus ille meis.
qui dabat, "hoc" dixit ‘sterilem quoque tange iuvencam,
mater erit.’ "tetigi, nec mora, mater erat."
255
protinus haerentem decerpsi pollice florem:
tangitur et tacto concipit illa sinu.
iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat
fitque potens voti, Marsque creatus erat.
qui memor accepti per me natalis ‘habeto
260
tu quoque Romulea’ dixit "in urbe locum."
forsitan in teneris tantum mea regna coronis
esse putes? tangit numen et arva meum.
si bene floruerint segetes, erit area dives;
si bene floruerit vinea, Bacchus erit;
265
si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,
pomaque proventum temporis huius habent.
flore semel laeso pereunt viciaecque fabaeque,
et pereunt lentes, advena Nile, tuae.
vina quoque in magnis operose condita cellis
270
florent, et nebulae dolia summa tegunt.