Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
mella meum munus: volucres ego mella daturas
ad violam et cytisos et thyma cana voco.
nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis
luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.”
275
talia dicentem tacitus mirabar, at illa
"ius tibi discendi, si qua requiris" ait.
"dic, dea," respondi "ludorum quae sit origo."
vix bene desieram, rettulit illa mihi:
‘cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant,
280
aut pecus aut latam dives habebat humum;
hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est.
sed iam de vetito quisque parabat opes:
venerat in morem populi depascere saltus,
idque diu licuit, poenaque nulla fuit.
285
vindice servabat nullo sua publica volgus;
iamque in privato pascere inertis erat.
plebis ad aediles perducta licentia talis
Publicios: animus defuit ante viris.
rem populus recipit, multam subiere nocentes:
290
vindicibus laudi publica cura fuit.
multa data est ex parte mihi, magnoque favore
victores ludos instituere novos.
parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes:
utile nunc iter est, Publiciumque vocant.’
295
annua credideram spectacula facta, negavit,
addidit et dictis altera verba suis:
‘nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,
turbaque caelestes ambitiosa sumus.
saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,
300
et pro delictis hostia blanda fuit;