Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
fraude petit sacrique parat cognoscere ritum;
quo possit poenas pendere, pignus habet.’
vix bene desierat, complent ululatibus auras
Thyades effusis per sua colla comis,
515
iniciuntque manus puerumque revellere pugnant,
quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
"dique virique loci, miserae succurrite matri!"
clamor Aventini saxa propinqua ferit,
appulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas:
520
audit et ad vocem concitus urget iter.
Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,
turpia femineae terga dedere fugae.
"quid petis hinc" (cognorat enim) ‘matertera Bacchi?
an numen, quod me, te quoque vexat?’ ait.
525
illa docet partim, partim praesentia nati
continet, et furiis in scelus isse pudet,
rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,
estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
hospita Carmentis fidos intrasse penates
530
diceris et longam deposuisse famem;
liba sua properata manu Tegeaca sacerdos
traditur in subito cocta dedisse foco.
nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam:
rustica sedulitas gratior arte fuit.
535
"nunc," ait ‘o vates, venientia fata resigna,
qua licet, hospitiis hoc, precor, adde meis.’
parva mora est, caelum vates ac numina sumit
fitque sui toto pectore plena dei;
vix illam subito posses cognoscere, tanto
540
sanctior et tanto, quam modo, maior erat.