Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
"laeta canam, gaude, defuncta laboribus Ino,"
dixit ‘et huic populo prospera semper ades.
numen eris pelagi, natum quoque pontus habebit.
in vestris aliud sumite nomen aquis:
545
Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris;
in portus nato ius erit omne tuo,
quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.
ite, precor, nostris aequus uterque locis!’
annuerat, promissa fides, posuere labores,
550
nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.
cur vetet ancillas accedere, quaeritis? odit,
principiumque odii, si sinat illa, canam,
una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum
saepe sub amplexus coniugis ire tui.
555
improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa
comperit agricolis semina tosta dari.
ipsa quidem fecisse negat, sed fama recepit.
hoc est, cur odio sit sibi serva manus,
non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
560
ipsa parum felix visa fuisse parens,
alterius prolem melius mandabitis illi:
utilior Baccho quam fuit ipsa suis.
hanc tibi, "quo properas?" memorant dixisse, Rutili,
"luce mea Marso consul ab hoste cades."
565
exitus accessit verbis, numenque Toleni
purpureum mixtis sanguine fluxit aquis,
proximus annus erat: Pallantide caesus eadem
Didius hostiles ingeminavit opes.
Lux eadem, Fortuna, tua est auctorque locusque;
570
sed superiniectis quis latet iste togis?