Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi
discrepat et dubium me quoque mentis habet,
dum dea furtivos timide profitetur amores,
caelestemque homini concubuisse pudet
575
(arsit enim magno correpta cupidine regis
caecaque in hoc uno non fuit illa viro),
nocte domum parva solita est intrare fenestra;
unde Fenestellae nomina porta tenet,
nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,
580
oraque sunt multa regia tecta toga.
an magis est verum post Tulli funera plebem
confusam placidi morte fuisse ducis,
nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,
donec eum positis occuluere togis?
585
tertia causa mihi spatio maiore canenda est,
nos tamen adductos intus agemus equos.
Tullia coniugio sceleris mercede parato
his solita est dictis extimulare virum:
‘quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis
590
meque tui fratris, si pia vita placet?
vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,
si nullum ausuri maius eramus opus.
et caput et regnum facio dictale parentis:
si vir es, i, dictas exige dotis opes.
595
regia res scelus est. socero cape regna necato,
et nostras patrio sanguine tingue manus.’
talibus instinctus solio privatus in alto
sederat: attonitum volgus ad arma ruit.
hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:
600
sceptra gener socero rapta Superbus habet.