Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
Saepe pater dixitgenerum mihi , filia , debes,”
saepe pater dixitdebes mihi nata , nepotes:”
illa , velut crimen taedas exosa iugales,
pulchra verecundo suffunditur ora rubore,
485
inque patris blandis haerens cervice lacertis
da mihi perpetua , genitor carissime ,” dixit
virginitate frui : dedit hoc pater ante Dianae.”
Ille quidem obsequitur , sed te decor iste quod optas
esse vetat . Votoque tuo tua forma repugnat:
490
Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,
quodque cupit , sperat , suaque illum oracula fallunt.
Utque leves stipulae demptis adolentur aristis,
ut facibus saepes ardent , quas forte viator
vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,
495
sic deus in flammas abiit , sic pectore toto
uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
Spectat inornatos collo pendere capillos
etquid , si comantur ?” ait . Videt igne micantes
sideribus similes oculos , videt oscula , quae non
500
est vidisse satis ; laudat digitosque manusque
bracchiaque et nudos media plus parte lacertos.
Siqua latent , meliora putat . Fugit ocior aura
illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:
Nympha , precor , Penei , mane ! Non insequor hostis:
505
nympha , mane ! sic agna lupum , sic cerva leonem,
sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
hostes quaeque suos : amor est mihi causa sequendi.
Me miserum ! ne prona cadas indignave laedi
crura notent sentes et sim tibi causa doloris.
510
Aspera , qua properas , loca sunt . Moderatius , oro,