Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
curre fugamque inhibe ; moderatius insequar ipse.
Cui placeas , inquire tamen . Non incola montis,
non ego sum pastor , non hic armenta gregesque
horridus observo . Nescis , temeraria , nescis
515
quem fugias , ideoque fugis . Mihi Delphica tellus
et Claros et Tenedos Patareaque regia servit,
Iuppiter est genitor ; per me quod eritque fuitque
estque patet ; per me concordant carmina nervis.
Certa quidem nostra est , nostra tamen una sagitta
520
certior , in vacuo quae vulnera pectore fecit.
Inventum medicina meum est , opiferque per orbem
dicor , et herbarum subiecta potentia nobis:
ei mihi , quod nullis amor est sanabilis herbis
nec prosunt domino , quae prosunt omnibus , artes.”
525
Plura locuturum timido Peneia cursu
fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,
tum quoque visa decens . Nudabant corpora venti,
obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
et levis inpulsos retro dabat aura capillos,
530
auctaque forma fuga est . Sed enim non sustinet ultra
perdere blanditias iuvenis deus , utque monebat
ipse Amor , admisso sequitur vestigia passu.
Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
vidit , et hic praedam pedibus petit , ille salutem:
535
alter inhaesuro similis iam iamque tenere
sperat et extento stringit vestigia rostro,
alter in ambiguo est , an sit conprensus , et ipsis
morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
sic deus et virgo est hic spe celer , illa timore.
540
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,