Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
ocior est requiemque negat tergoque fugacis
inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
Viribus absumptis expalluit illa citaeque
victa labore fugae spectans Peneidas undas
545
fer paterinquitopem si flumina numen habetis.
Qua nimium placui , mutando perde figuram!”
Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
mollia cinguntur tenui praecordia libro,
in frondem crines , in ramos bracchia crescunt,
550
pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
ora cacumen habet ; remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat , positaque in stipite dextra
sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
conplexusque suis ramos , ut membra , lacertis
555
oscula dat ligno : refugit tamen oscula lignum.
Cui deusat quoniam coniunx mea non potes esse,
arbor eris certedixitmea . Semper habebunt
te coma , te citharae , te nostrae , laure , pharetrae:
tu ducibus Latiis aderis , cum laeta triumphum
560
vox canet et visent longas Capitolia pompas:
postibus Augustis eadem fidissima custos
ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.”
565
Finierat Paean : factis modo laurea ramis
adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
Io. Argus. Syrinx.
Est nemus Haemoniae , praerupta quod undique claudit
silva : vocant Tempe . Per quae Peneus ab imo
effusus Pindo spumosis volvitur undis,
570
deiectuque gravi tenues agitantia fumos