Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
nubila conducit summisque adspergine silvis
inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
Haec domus , haec sedes , haec sunt penetralia magni
amnis ; in his residens facto de cautibus antro,
575
undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
Conveniunt illuc popularia flumina primum,
nescia , gratentur consolenturne parentem,
populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
580
moxque amnes alii , qui , qua tulit impetus illos,
in mare deducunt fessas erroribus undas.
Inachus unus abest imoque reconditus antro
fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
luget ut amissam . Nescit , vitane fruatur,
585
an sit apud manes ; sed quam non invenit usquam.
esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
flumine eto virgo Iove digna tuoque beatum
nescio quem factura toro , petedixeratumbras
590
altorum nemorum ” (et nemorum monstraverat umbras),
dum calet et medio sol est altissimus orbe.
Quodsi sola times latebras intrare ferarum,
praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
nec de plebe deo , sed qui caelestia magna
595
sceptra manu teneo , sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me !”—fugiebat enim . Iam pascua Lernae
consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
cum deus inducta latas caligine terras
occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
600
Interea medios Iuno despexit in agros