Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
et noctis faciem nebulas fecisse volucres
sub nitido mirata die , non fluminis illas
esse , nec umenti sensit tellure remitti;
atque suus coniunx ubi sit circumspicit , ut quae
605
deprensi totiens iam nosset furta mariti.
Quem postquam caelo non repperit , “aut ego fallor,
aut ego laedorait , delapsaque ab aethere summo
constitit in terris nebulasque recedere iussit.
Coniugis adventum praesenserat inque nitentem
610
Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
Bos quoque formosa est . Speciem Saturnia vaccae,
quamquam invita , probat , nec non et cuius et unde
quove sit armento , veri quasi nescia quaerit.
Iuppiter e terra genitam mentitur , ut auctor
615
desinat inquiri . Petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat ? crudele suos addicere amores,
non dare suspectum est . Pudor est qui suadeat illinc,
hinc dissuadet amor . Victus pudor esset amore;
sed leve si munus sociae generisque torique
620
vacca negaretur , poterat non vacca videri.
Paelice donata non protinus exuit omnem
diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:
625
inde suis vicibus capiebant bina quietem,
cetera servabant atque in statione manebant.
Constiterat quocumque modo , spectabat ad Io:
ante oculos Io , quamvis aversus , habebat.
Luce sinit pasci ; cum sol tellure sub alta est,
630
claudit et indigno circumdat vincula collo.